Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.7.1 | Cic. Fam. 14.7.3 (English) | >>Cic. Fam. 14.7.3 |
14.7.1
omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui , id quod mihi molestissimum est , et Tulliolam , quae
nobis nostra vita dulcior est , deposui et eieci . quid causae autem fuerit postridie intellexi quam a vobis discessi . χολὴν ἄκρατον
noctu eieci ; statim ita sum levatus , ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur ; cui quidem tu deo , quem ad modum soles , pie et caste satis facies [id est
Apollini et Aesculapio ].
14.7.2
navem spero nos valde bonam
habere . in eam simul atque conscendi , haec scripsi . deinde
conscribam ad nostros familiaris multas epistulas , quibus
te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo . cohortarer vos quo animo fortiores essetis , nisi vos fortiores cognossem quam quemquam virum . et tamen eius modi spero negotia esse , ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem p . defensuros .
14.7.3
tu primum valetudinem tuam velim cures ; deinde , si tibi videbitur , villis iis utere quae longissime aberunt a militibus . fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana , si annona carior fuerit . Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit . etiam atque etiam vale . D . Vii . Idus Iun .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.7.1 | Cic. Fam. 14.7.3 (English) | >>Cic. Fam. 14.7.3 |